1532. Scire possunt ideae spirituales, de quibus prius [1487, 1498], quod homines hujus telluris de his varie judicent-nempe {1} tam quod tales sint tellures, quod tamen negari nequaquam potest, tum quod tales sint, imprimis, quod homini {2} cum iis loqui datum sit, judicent {3} ex sensu externo, tum ex cujuscunque phantasia, et amore, sed nihil refert, quia visa sunt, et audita, tam sensibiliter, ac in societate humana, ideo non moror eorum judicia; persuasus, quando spiritus fiunt, et magis qui {3} angeli, quod veritatem perspiciant, et fortassis etiam aliqui ex genere humano, si Domino ita beneplacet; considerent modo quod in spirituali mundo, ut eum vocant, tam parum efficiat distantia loci, ut quod dissitum appareat sicut propinquum; sicut animae qui mecum loquuti, et proxime mihi auditi, imo prope aurem, usque potuissent centum milliaribus a me distare, quod iis quandoque dixi; cum tam parva distantia locorum appareat oculo, intuenti solem et stellas, quid non minor visui interno? sunt {4} fallaciae sensuum, quae incolas hujus telluris, qui sensus corporei sunt, seu ultra sensus corporis vix ideas suas extendunt, seducunt. 1748, 18 Martius. @1 ms. judicent, nempe$ @2 sic ms.; J.F.I. Tafel homines substituit$ @3 ms. potuerunt (sic!), judicent ubi J.F.I. Tafel potuerunt, judicantes forte quum legendum$ @4 ms. interno; sunt$