1548. Qui apud eos sinistras cogitationes habere incipit {1}, ab hoc se dissociant, sic ut in eorum societate esse nequeat, ita solus sibi, in petris et alibi, nec eum {2} amplius curant; quaedam autem societates sunt, quae tales variis rationibus adigunt, et cogunt, sed usque est dissociationis species; et quia ejus non experti sint conversionem, num qui semel lapsi, tales remanent, non volunt ita propalare; hoc solum quod de iis non spem resipiscendi habeant, id enim ab exemplis non sciunt. @1 ms. incipiunt$ @2 ms. eos$