1550. De ignibus loquuti sunt, quod facere possint ignes fluidos. 1748, 19 Martius.
1550a. Spiritus Martis apud me subjectu aliorum, retraxit partem capitis superiorem anteriorem versus occiput, significans quod sic apud eos cogitatio sit, non eorum cerebri, seu voluntatis, sed ad indolem retracta ut ad cerebellum, ut non ex voluntate sua, sed ex metu Domini agant; retrahebat ita, ut fere corpus quoque. 1748, 25 Sept.