Spiritual Experiences (Buss) n. 1552

Previous Number Next Number See English 

1552. In visione eram, loquutus cum spiritibus, quorum quidam dicebant, quod me habere vellent in eorum consortio: post aliquam moram temporis, eram in consortio geniorum seu spirituum coelestium, et tunc disparui iis, cum quibus prius eram, qui erant spirituales, hi tunc non sciebant, ubinam elapsus, me quaerebant, dicentes, quod nescirent ubi essem, nam eram in consortio geniorum, et tunc videntur {a} disparere, tametsi prope eram, et audiebam eos loquentes, et quaerentes me. @a forte intelligendum videor (vide etiam 1553, 1555); quod ad tempus cf. 1553: putabant, (sicut putant)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church