1562. De idea communi, in quam distinctae aliorum influebant
Eram in idea communi, quae est quasi omnium, absque determinatione ad aliquod certum, quam {1} describere nec possum, quia in spirituali mundo talis percipi potest, dari quidem apud alios, nempe homines, sed non [ab iis] percipi, in hanc ideam influebant particulares seu singulares spirituum, quas intelligebam distincte satis in communi, me permanente in communi, sic quod ideae singulares ab aliis influerent, et eas intelligerem; dicebatur mihi quod talis idea sit quorundam spirituum. 1748, 20 Martius. @1 ms. apparuit mihi quam $
1562a. Inde constare potest, quod ideae communes in se distinctae sint, a singularibus, et singulares sint in communi, et quod singulares non sciant, quod in communi sint, sed hic communis idea, non erat determinata, ut se ei adplicarent singularia, quia [...] {1} @1 paragraphus haec inabsoluta ac non numerata forte potius delenda est$