1569. Spiritus qui constituunt proviciam glandularum cutanearum
Sunt spiritus, qui dum aliquid scire volunt, dicunt quod ita sit, alii quod ita, sic unus post alterum, et quidem dum loquuntur, observant, num id quod dicunt fluat libere, absque aliqua retardatione seu spirituali renisu, quod dum fit, putant quod ita sit; familiare hoc est in spirituum quibusdam generibus, loquendo quasi scirent, et tamen non ita est, nec sciunt, alii autem non ita affirmative, sed observant, ut dictum, num aliquid spirituale non conveniens est, et sic non fluat, inde conjectant et dicunt, quod non ita sit, nam dum fluit, cogitant, quod sic a coelo seu Domino sit, quia nihil est quod alienum ibi, quin {1} conveniens. @1 J.F.I. Tafel quia$