1574. Cumque quaererem quid haec sint, dictum est, quod tales qui curis domesticis, quam studiosissime invigilarunt in vita corporis, habitacula talia habeant, et quod in curis suis sint: et quidem quod plerique ex inferiore plebe sint, sicut anus, quae, tametsi curae non ad eas pertinent, usque sibi eas capiant, nec quae meliora sunt, curant, sicut quae sunt fidei, sicut Martha [Luc. X: 38-42].
1574a. Paavae apparent, quia profunde satis, et deformes, quia tales curae.