1576. Percepi quod angeli interioris coeli, dum in ideis suis sunt, et sicut in parabolis, quod inserantur eorum ideis similia, quibus ideas suas adjuvent; tunc dum ea inter spiritus delabuntur, sibi illico secundum suas phantasias repraesentent ea in magna forma, tam secundum ideam societatis angelicae, quam secundum suam, quae mutationem inducere potest; ita crescit idea in repraesentationem.