1585. Nec hoc mirum esse potest, cum homo prudens et perspicax simile noverit ex facie, loquela, et actibus alius hominis, qualis sit, num simulatum, num genuinum, et plura, quae se manifestant hominis sensui interno; quid non perfectius spiritibus, qui facultatem talia percipiendi excellentiorem multo habeant, quam homines, apud quos illico constare potest, qualis alter spiritus est! imo quoque ex sola praesentia muta, et magis dein ex loquela; quod ex sola praesentia, hoc saepius percepi.