Spiritual Experiences (Buss) n. 1587

Previous Number Next Number See English 

1587. Quod commune sit et hominis proprium, loqui cum spiritibus et angelis

Ita creatus est homo, ut loqui possit cum spiritibus et angelis, et sic ut terra et coelum conjuncta sint, tale fuit in antiquissima Ecclesia, tale in antiqua, in primitiva quoque percipiebant spiritum sanctum: tales sunt incolae aliarum tellurum, de quibus prius [539, 1424]; nam homo est homo quia spiritus, cum solo discrimine, quod spiritus hominis in terra sit circumindutus corpore, ob functiones ejus in terra, at quod separata {1} sint terra et coelum nunc in hac tellure, ex eo venit, quod humanum genus ad externa ab internis, successu temporis, hic progressum sit. 1748, 20 Martius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quot separati$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church