1591. Qui non ducitur a Domino, is non solum in consortio cum spiritibus malis agit, sed etiam excitat spiritus malos ad ita agendum, nam credit cupiditates et cogitata sua esse sui propria, at vero qui a Domino ducitur, is excitatur a spiritibus malis, et Dominus agit, ut non consentiat. Talis quoque est fides eorum, qui a Domino ducuntur.