Spiritual Experiences (Buss) n. 1602

Previous Number Next Number See English 

1602. De Philosophia utili et inutili

Spiritus quidam putabant, quod omne quod audit philosophicum, prorsus rejiciendum sit, forte, quia philosophia seu sapientia humana damnatur, ideo quoque termini, qui sapiunt philosophiam, utque ostenderent mihi, quantum abominarentur philosophiam, repraesentabant aprum (wilt swin {1} {a}) sanguine in tergo sparsum, et volebant, quod talis essem, quia philosophicos terminos insperserim {2}, seu philosophice formaverim ideas. @1 in ms. manu B. Chastanier superpositum Wild Boar $ @2 hoc verbum in ms. stilo alieno attactum est$ @a = aprum (vox suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church