Spiritual Experiences (Buss) n. 1608

Previous Number Next Number See English 

1608. Quia sola fides erit in omnibus, in actu, sequitur quod Solus Dominus erit in omni et singulis hominis

Prius ostensum est [1471], quomodo coelestes idea percipiunt opera charitatis, charitatem, et fidem intellectu, nempe quod nihil sit nisi fides, caetera non apparent {a}: inde sequitur quod Solus Dominus erit in omnibus et singulis quia in Ipsum fides, et ab Ipso fides, ideo fides est Dominus, inde sequuntur ea fidei, quae pauci percipiunt. 1748, 20 Martius. Simul et inde [sequitur], quod Dominus Solus vivit, et coelum, mundus et terra, mortui sunt, et ab Ipso vivunt. @a cf. indicem ad Fides: ...nihil sciunt in charitate et operibus, quam solum affectionem et fidem, ita Dominum, n. 1608$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church