1612. Loquuti dein mecum sunt per spiritus, tunc spiritus non potuerunt aliter ac loqui, tametsi, cum reflecterent super id, quod ducerentur per eos qui in coelo interiori, coactionem perceperunt, et ab iis separari cupiebant, alioquin absque reflexione, dum aguntur, putant sui juris esse, de quibus cum iis quoque loquutus sum. {1} @1 ms. est$