1620. Spiritus, quia agebantur, ut dictum [1612], indignati, volebant quoque in coelo esse, quod ambiunt, at in coelum illati, dicebant quod nihil scirent, nam in idea communi sunt, et sic loquitur [coelum] per eos sicut separatim ab iis, similiter ac prius ego [1562], quum eram in idea communi, et loquela erat intra eam, ab aliis, quam percepi, non a me: ita circiter quoque spiritus cum admissi sunt in coelum, ita dixerunt, et ita affirmant nunc.