Spiritual Experiences (Buss) n. 1622

Previous Number Next Number See English 

1622. Quod spiritus, valde ficta narrent et mentiantur

Dum spiritus incipiunt cum homine loqui, cavendum est, ne quicquam iis credant, nam quicquid dicant fere, ficta ab iis sunt, et mentiuntur, si enim iis liceret narrare {1}, quale sit coelum, et quomodo se habeant res {1} in coelis, tam multa mendacia narrarent, ut homo obstupesceret, et quidem cum asseveratione, quare spiritibus loquentibus non licuit mihi fidem habere, in iis quae narrabant. 1748, 20 Martius. Fingendi enim cupidi sunt, et quandocunque aliquid objectum est loquendi, putant id scire, et de eo opinantur {1} unus {1} post alium aliter, prorsus tanquam {1} scirent, et si homo tunc auscultat {1} et credit, tunc instant, et diversimode {1} decipiunt et seducunt; ut si liceret iis dicere de venturis {1}, de incognitis {1} in universo coelo, de omnibus, quaecunque homo cupit, omnia, dum {1} ex {1} se, [dicerent] mendaciter, quare sibi caveant, ut iis {1} credant, ideo status loquendi cum spiritibus in hac tellure, est periculosissimus, nisi in fide vera sit. Inducunt tam fortem persuasionem, quod Dominus Ipse sit, qui loquitur, et qui imperat, ut non possit homo, quin credat, et obediat {1}. @1 hoc verbum in ms. manu B. Chastanier attactum esse videtur $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church