Spiritual Experiences (Buss) n. 1624

Previous Number Next Number See English 

1624. Praeterea, quando solum sensum literalem Verbi cepi, tunc erant clausa quasi ad interiorum intellectum; ita qui modo haerent in sensu literali Verbi, indurantur cerebra, et finiuntur, ita ut non pateat via sensui interiori, minus intimiori, ita crusta inducitur, quae ex corporeis seu sensualibus externis conglutinatur, aliter cum via patet ad interiorum sensum, seu ad spiritum; quae via a Solo Domino aperitur; dum animus haeret in sensu literali, nec ultra, tunc quoque, dum aperit is viam ex semet ad interiora, continua scandala {1} adsunt; quod ab experientia multa, confirmare possum; sed talis homo non percipit, quid hoc sit, quod is aperiat viam ad interiora, quia putat id non aliter fieri posse, quare qui non ducitur a Domino, id ac similia nequaquam percipere potest, ita nec credere; quod satis constare potest a spiritibus, qui id nec percipiunt. 1748, 21 Martius. Quidam eorum sciunt, sed non volunt scire; quibus nempe per experientiam vivam id scire datum est, ac dein remissi, in quo statu, nempe dum remissi, id sciunt, quod tale sit, sed non percipiunt. @1 ms. scandula$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church