Spiritual Experiences (Buss) n. 1629

Previous Number Next Number See English 

1629. Postea mihi ostensum est, quomodo operantur ii, qui volunt ex semet credere, et angeli esse, et qualis eorum fides et conatus apparet idea spirituali. Erat quidam chorus, qui ita suis gyris simulabat gyros, et in gyris, celebrationes Domini, sicut essent angeli, a me non intellecti, sed ab aliis, qui dicebant, quod omne id simulatum esset, nec angelicum, quia non in vera fide; mihi apparebat in idea, id quasi constans filis clausis, seu reti quodam, cujus fila essent clausa, sic ut non ulterius pateret, quam solum ad ideas simplices vocum, in quibus nihil intus, sic ut ideae non irent ultra voces, proinde non ultra repraesentationes seu celebrationes, quas solae voces inducunt, ita clausae erant quoad interiora, ac intimiora, quia ducebant semet, et sic ex semet Dominum volebant celebrare; rete hoc apparuit sicut album; tam quod veritates quidem essent, sed quod justificationem sui quoque significarent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church