1652. Postea loquebantur ita, ut nihil intelligerem, sed usque quod angeli adhuc melius intelligerent {1}, quam ego, nam sicut aura erat tenuissima, quam percipiebam manifeste, sed quid dicerent, erat tenuius quam ut scirem, quid loquerentur, ita loquuntur cum hominibus suae telluris, qui angeli fere sunt; talem loquelam etiam alias memini me audivisse, sed quid diceretur, non potui scire; quidam penes me dicebant, quod bene intelligerent; ita est haec loquela adhuc interior. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. intelligerem$