Spiritual Experiences (Buss) n. 1668

Previous Number Next Number See English 

1668. De spiritibus, qui prorsus nolunt se in corpore fuisse, ex {1} alia Tellure [m] Spiritus cujusdam satellitis [n]

Est genus spirituum, qui ita in vita corporis sui, contemserunt corpus, ut odio illud habeant, nec sustinerent dici, quod corpore induti fuerint; fuerunt aliqui in hac regione, et mecum loquuti, dicebantque quod huc non vellent venire, quia putant hic corpore indutos esse, quare ab iis contumeliis afficiuntur, cogitant enim jugi de corporibus, et eos sic repraesentant sicut semet corporeos; inde fit, quod apparuerit hoc, sicut repraesentaverint serpentes, quos in illos immitterent, qui serpentes eos adeunt sed extus, et mox divelluntur, imo quoque serpentibus ligant eorum brachia utraque, quos cum molestia excutiunt, cumque inquirerem, quid hoc esset, respondebant, quod spiritus hujus telluris iis tales molestias faciant, quia ii cogitant se corporeos, unde se vocant homines, at vero spiritus isti non cogitant se tales, quare cogitationes non conveniunt, inde tale repraesentant iis. @1 ms. fuisse Ex$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church