Spiritual Experiences (Buss) n. 1673

Previous Number Next Number See English 

1673. Eorum opinio fuerat in vita eorum corporis, quod putaverint se spiritus ab aeterno fuisse, quare aegre volebant evinci in eo quod nati essent, insistentes quod ab aeterno spiritus, sed usque evicti, quod ita non esset, quia nusquam volunt fallere aliquem, dicentes quod nunc sciant quod non ab aeterno, sed quod nati sicut alii, sed in opinione ista fuisse {1}, quod spiritus eorum ab aeterno fuisse, sicut etiam quidam in hac tellure, et sic infundi corporibus; imo tam probi sunt, ut moverint mentem meam, ex eo quoque quod poenituerit eos, ita opinatos, cum nunc sciant, se non ab aeterno fuisse, sed solum Dominum ab aeterno. 1748, 23 Martius. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church