Spiritual Experiences (Buss) n. 1685

Previous Number Next Number See English 

1685. Cum itaque nulla alia gaudia habuerunt in vita, quam talia, et quia sperabant in [altera] vita similia perfectiora, ideo non mirum est, si iis delectentur, seu aestimant et amant; similia et adhuc perfectiora iis repraesentantur in eorum coelo; de quibus aliqui dicebant, quod nossent in iis non esse gaudium essentiale, sed in iis quae ex iis fluunt, et quae in iis sunt, praeterea, quod aversentur corporea, sicut suamet corpora, inde iterum mihi constitit, quod anxietas mihi suborta sit, sicut prior, ex eo, quod spiritus nostri {1} pro iis, et ii pro spiritibus nostris aversationes habeant, ut videas prius [1672]. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. spirituum nostrorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church