1695. Non enim desistunt in altera vita similes ideas habere, quae quia regnant, et sic vertunt quicquid audiunt in lascivias, et quia cogitationes eorum in repraesentationes evadunt, ideo {1} cum aliquid percipiunt, in repraesentationes obscenas vertunt, quae prostant coram aliis spiritibus, quibus est scandalum datum; inde quoque angeli talia aversantur, et quidem abominantur, cum repraesentationes cadunt in simplices, talia nihil exspectantes. @1 ms. quare$