Spiritual Experiences (Buss) n. 1708

Previous Number Next Number See English 

1708. Corporum humanorum existentia et subsistentia a Domino per hominem maximum Quomodo vita Domini infunditur etiam in malos

Spiritus saepius me quasi increparunt, quod nullam habere {1} vitam, quia sicut est, dixi, quod homines, spiritus, angeli, non vivant ex se, sed ex Domino, et quod solum organa vitae sint, ideo dixerunt, quod nulla vita praeditus essem, tum etiam ideo, quia eorum esset, quicquid mali excitaretur penes me, et Domini quicquid boni; hoc comprehendere non volunt, illud statuunt, sic putantes quod nulla vita praeditus: aversantur etiam quod ita iis dicam, nam volunt vivere ex semet, quare saepe conquesti sunt, et indignati, quod ita loquutus. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church