Spiritual Experiences (Buss) n. 1748

Previous Number Next Number See English 

1748. Spiritus qui a tergo sub occipitio, quasi detrahit occipitium, aut cutem ibi, sicut vellet caput, adeo ut libret quasi deorsum; tale quid quidem non sentitur apud incolas nostrae telluris, quia nullam operationem spirituum [sentiunt], quia tales sunt, ut in externis sint, aliter ii qui in spirituum mundo simul possunt esse, sicut et spiritus; usque ab effectu cognoscitur, quomodo se res habet. 1748, 27 Martius. Tales spiritus, sicut tales homines, sunt plerique sui amantes, seque praeferunt aliis, inque iis quandoque, quin {1} contumeliis afficiant {a} interiora ac intimiora hominis, ponuntque suam quasi sapientiam in iis {b}, quod eleganter queant eum vituperare, vel refellere, nec quicquam curant Dominum, sique ausi essent, Ipsum manifeste vituperarent, et persequerentur, nam sunt externi, et dant spiritibus talibus regimen super se. @1 in ms. qun in quin emendatum$ @a h.e. non nisi contumeliis afficiunt$ @b h.e. eo (=hoc)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church