Spiritual Experiences (Buss) n. 1763

Previous Number Next Number See English 

1763. Dum talis vitii animae in mundum spirituum veniunt, nam se insinuare possunt, antequam quod tales sint, manifestum fiat, {1} non tolerari possunt, nam spirituum turbam vitiarent secum; quare subeunt primo eam poenam, nempe quod tales plures circumrotentur a sinistro in dextrum, sicut orbita primum plana, quae mox in circumrotatione extuberat {2}, dein tuberositas ista deprimitur, ut cava fiat ista quasi orbita, et sic augetur celeritas, ac interea in circumrotatione exploratur, num perseverent {3} tales esse; circumrotatio fit in spirituum mundo supra caput antrorsum paulo, quod factum est iis, qui tales fuerunt, et quia persistebant, circumvolvebantur, et projiciebantur ad tergum sub occipitium; verum circumrotatio fiebat quoque alia, tuberositas elevabatur satis altee et flectebatur in uncum, et uncus iste item involvebatur, et sic erat confusa volutio; imo invertebatur orbita ad perpendiculum, et celeritas quoque augebatur, usque ut propter celeritatem, dura appareret, ita ad imitamen talium tuberositatum, seu apostematum. @1 ms. fiat; sed$ @2 ms. extuberant$ @3 ms. perserverent$

1763a. Ostendebatur postea, quod tales jaceant tanquam mortui, facie et ventre deorsum, et dein demittebantur in inferiora terrae, ut ibi vitam agerent, sic e mundo spirituum, proinde e corpore detrusi, in inferiora terrae, ut vitam ibi obscurissimam, absque sociis agant, tunc enim sicut mortui sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church