Spiritual Experiences (Buss) n. 1776

Previous Number Next Number See English 

1776. Quod spiritus ex persuasione hominis, judicant

Locutus sum cum spiritibus, et observabam, quod ii persuaderentur de iis, quorum nullam habere potuerunt cognitionem, ex eo quod ego monstrabam id, et persuasus eram, sic multoties, ut de variis rebus, etiam scientificis, quae non noverant, sicut in particularibus multis, inde concludere potui, sicut etiam spiritibus dixi, quod ex mea persuasione judicent et affirment; quare etiam si false aliquid demonstrarem, quoque de iis persuaderentur, nam in rebus particularibus non ii ex semet judicare possunt, putant usque quod eorum cognitiones sint, quae sunt {1} in memoria mea, ita possident hominem, usque adeo, ut indignati sint, cum dixerim eos non id scire, sed habere ex memet. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church