1804. Tertium genus, sunt ii, qui maxima damna inferunt homini, nempe qui referunt humores stagnatos intra ventriculum, qui sunt triplicis generis, de uno genere, id mihi ostensum est, quod in altissimo loco sint, loquantur tam molliter, ac si forent spiritus interiores, sic ut decipere ignarum facile possint, sicut etiam deceperunt eos {1}; volubilis et mollis est eorum sermo, et simul interior, nam plus cogitant, quam loquuntur, dumque spiritus bonos decipiunt, per cogitationes agunt, ii fuerunt in vita, qui aperte regnare non studuerunt, quia id iis impossibile, nempe ut principes aut reges fiant, seu domini, sed usque ita a secretis {2} et necessariis regum, principum et dominorum ambiverant esse, ut illi nihil agere nisi ab eorum consilio et quasi arbitrio, deberent, coram aliis quidem id jactant, sed quum sic percipiunt quod forte privarentur ea potestate, modeste loquuntur, ac principi suo tribuunt omnia, inque eos {a} omnem culpam malorum rejiciunt, vel excusant, sibi autem vindicant quicquid boni fit. @1 ms. eos,$ @2 ms. seccretis$ @a h.e. principes tales$