Spiritual Experiences (Buss) n. 1806

Previous Number Next Number See English 

1806. Talium poena est, quod in rotationem agantur, et quidem horizontalem, tum in alias, secundum plures circuli plagas, a sinistro imprimis dextrorsum, sic quoque adiguntur in gyros; sed volutiones, et rotationes tales fiunt cum renisu, sic ut duplici modo, inde tortura magna, quae diu perstat, perstitit per aliquot horas, estque una infernalium poenarum, nam cogitationes seu interiores eorum nisus sic laborant et repugnant, et usque vi adiguntur, simul etiam incutitur, non solum molestia, sed etiam dolor.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church