1821. Cum faeminis videbam eos in consortio, dicentes, quod ab iis possint plura consilia capere, quia citiores sunt, aut citius inveniunt, admodum scortorum societate laetati, laetitiam eorum percepi, multitudo faeminarum cum viris repraesentata {1} est in longo et amplo atrio tanquam urbis obscurae. @1 ms. repraesentatum$