Spiritual Experiences (Buss) n. 1831

Previous Number Next Number See English 

1831. Homo similiter nequaquam subsistere potest, nisi is ut pars correspondeat similiter maximo homini, quoad omnes suas vitas; nisi universus hic homo existeret, seu universius corpus cum suis organis, nequaquam particularia subsisterent nec consisterent; quod corpus, seu qui homo, sicut universa, sunt in se solum organica, et a Domino suam vitam habent, et sic regitur homo a Domino, aliter nusquam aliqua vita hominis, aut spiritus, aut angeli concipi potest: quicquid particulare est, vivit ex communi, quia pars est communis, et quicquid singulare vivit ex suo universali, nam pars est universalis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church