Spiritual Experiences (Buss) n. 1840

Previous Number Next Number See English 

1840. In talem sphaeram, quae solum erat sicut sphaera cogitationum puriorum, quae mentem meam circumdabat ad manifestam perceptionem, admissi {1} sunt quaedam spirituum genera, qui mecum loquebantur, ac ii similiter a sphaera ista ita afficiebantur, ut aliter, quam solitum iis, loquerentur, nempe activitati sphaerae istius conformiter, erat sermo eorum solito fluidior, et erat intellectus rerum ab iis plenior, nam talis est sphaerarum affectio, sunt quasi in statu seu ut ita dicam, aura intelligentiori; quod ut scirem, etiam spiritus lentioris et durioris sermonis in eandem sphaeram admissi sunt, qui similiter loquuti aliter ac solitum, afficiebantur a sphaera, non solum quoad loquelae flumen, sed etiam quoad rerum intellectum. @1 sic ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church