Spiritual Experiences (Buss) n. 1842

Previous Number Next Number See English 

1842. In sphaeram illam admissi sunt quoque alii, ut perciperem, qualiter se haberent, ita ii qui volebant ex semet innocentes esse, quia sphaera erat angelica, tunc status eorum mihi repraesentabatur per infantem, quo significabatur innocentia, qui evomebat lac, sic ut ore suo lac evomeret, talis est status eorum, in tali sphaera, qui innocentiam simulant, seu ex se volunt innocentes esse, quod non aliter eam sustineant, ac dum lac in tales ventres infunditur, qui non lac sustinent, sed quia aversantur, evomunt; sicut solent esse ventres eorum, qui nimium indulserunt potui inebrianti.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church