Spiritual Experiences (Buss) n. 1846

Previous Number Next Number See English 

1846. Quod sphaerae activitatis {1} circumdent homines, concludi ex multis potest, imo quoque ex rebus naturalibus, quas circumdant sphaerae, sine quibus neutiquam existere et subsistere possunt; et mirum, quod eruditi non ita reflexiones suas fecerint {2} super sphaeras, quum tales sint, ut in plurimis manifeste se ostendant, et quidem in triplicis regni {3} singulis subjectis. Imo ne quidem minima particula datur, quae non suam sphaeram circum se habeat, et partes conformes, sphaeram conformem partibus communem constituunt; sphaerae dantur omnium, tam quoad activitates quam quoad torpedines, sicut sphaerae caloris et frigoris, in spiritualibus et coelestibus adhuc distinctius, extensius, et manifestius iis, qui spirituales et coelestes sunt. @1 J.F.I. Tafel activitates$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. fecerit$ @3 ms. regnis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church