Spiritual Experiences (Buss) n. 1853

Previous Number Next Number See English 

1853. Quod spiritus persuadeantur ab externis de internis

Quicquid in phantasia hominis est, id in phantasiam spirituum venit, et persuadentur quod ita sit; sicut nunc ab experientia didici, nempe, quod solum cogitarem me habere (en luden mossa pa hufwudet {a}), quo impedirentur videre interiora cerebri, seu ejus cogitationes, illico dicebant, quod nihil appareret, sic quod impediretur visus eorum; mox etiam spiritus boni [aderant], cogitando quod inclusi essent inter pileum istum et caput, et calefierent, quod dicebant se quasi sentire, sed dicentes quoque, quod sic phantasia regat, ita in permultis aliis, proinde ab externis de internis persuadentur. @a = pileus e pelle super capite (verba suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church