1856. Spiritus, qui in vita sua delectati sunt Verbo Domini, et quidem cum perceptione delectationis, in altera vita calorem quendam coelestem et jucundum habent, quem sentire mihi dabatur, per approximationem essentialem similium; calor spirituum est quidem externus, sed qui ab internis nondum ita perceptis [est] pullulans, et quidem calefaciebat me, sicut aestus vernus solet; et quidem incipiendo a regione labrorum, seque diffundendo circum in genas usque ad aures, et ascendendo usque sub oculos; versus inferiora se effundebat super pectus, ad mediam regionem; partes capitis, quae supra, et corpus, quod infra, inde quidem quoque caloris quid habebat, sed non ita senssbilis; quare provincia caloris est ab ore sursum sub oculos, et infra ad medium corpus.