1864. Unus talium ad me venit, vestitus sicut nobilis, sed faciem ejus videre non potui, is ad primum adventum insinuabat, per cogitationes, sicut solent in vita corporis, per simulatas facies, quod multa haberet, quae vellet mecum communicare, interrogans, num Christianus essem, cui respondebam, quod essem, quod etiam is se scire ajebat {1}; rogans, ut solus mecum posset esse, nam aliquid mihi narrare volebat, quae {2} alii non audirent, sed cum respondi, quod in altera vita soli nequeant {3} esse, sicut homo cum homine in terra, et quod plures spiritus adsunt, ac secus nec potuisset loqui, propius {4} accessit, et quidem subiit sub occipitium ad tergum, inde percipi potuit, quia ita dicebatur, quod latro esset; cumque ibi esset, percipiebam tanquam ictum per cor, post quoque in cerebro, ex quali ictu facile moriturus homo; qua arte usus, non scio, nam percepi quasi quid lethale, is putans, quod ego mortuus, sed quia non ita erat, dixit, quod venerit nunc ab homine, quem occiderit ita, et quidem per stylum a tergo, dicens, quod calleret artem, quod homo nesciret, priusquam succumbat {5} mortuus {1}, et quod is non aliter respiciatur ac insons, imo quod nec vulnus appareat; sed quia tutus eram, quia a talibus in salvo, a Domino, nihil timebam. @1 imperfectum in ms.$ @2 sic ms.$ @3 ms. nequeat$ @4 ms. loqui; propius$ @5 ms. succumba$