1879. De iis qui in externis solum vivunt
In somnio repraesentatum mihi est, quasi ad vivum, quod alibi loci essem, nempe Sueciae, cum tamen scirem, quod essem Amstelodami, quod miratus quod potuissem esse utrinque, et sic apparere coram oculis eorum, quod ibi essem, cum tamen hic essem, hoc in somnio quoque detexi.