Spiritual Experiences (Buss) n. 1892

Previous Number Next Number See English 

1892. Quod homo et spiritus ne quidem communissima sciant, quae in coelis

Per visionem spiritualem hodie mihi ostensum est, quod ne communissima quidem eorum quae in coelo, noverimus, nempe, quod solum unum punctum cogitationis quod homo subtilissimum et omne putat, id in se contineat, ut ita dicam universum coelum, nam singulis aliquid in coelo inest, quod quidem mirabile apparet, usque tamen est, sicut in quavis minima parte hominis, est communicatio singulorum, quae in corpore peraguntur. 1748, 23 April.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church