1941. Hoc quoque constare potest ab iis quae sunt in corpore humano, illico dum aliquid laedens tangit fibrillas, sive sensiles in organis, sive insensiles in visceribus, fibrae se illico comprimunt, et formam ac qualitatem induunt, ut non laedi queant, tametsi dolorificum, tetrum, inamaenum inde, similiter se habet cum conatibus spirituum malorum, dum laedere volunt bonos.