1944. Quod permissiones malorum a spiritibus repraesententur per remissionem conatus {a} eorum
In spiritu sicut in homine, nihil est nisi malum, cum indefinita varietate secundum subjecta, quare continue conantur malum, tametsi non id percipiunt, dum in vinculis tenentur, et [hoc] secundum constrictionem et qualitatem vinculi; ideo cum permittitur malis spiritibus malum agere, fit id per remissionem conatusa {1} {a} eorum, sic enim repraesentatur, illico tunc ruunt ad male cogitandum et agendum, secundum indolem cujusvis. 1748, 12 Maj. @1 ms. conatus$ @a h.e. vinculi (vide indicem ad Indoles, Malum, Proprium et Vinculum; vide etiam annotationem 1 supra)$