1955.
Similiter res se habet cum controversiis, in tantum perit veritas, in quantum iis inhiat mens, nisi a generali veritate [proficiscatur], quae thesis sit, seu quam defendere vult; sed usque tamen illa
obscuratur, dum controversiis attentius inhiat, nam sic obscuratur veritas, nam omnes difficultates in veritate generali, non possunt discuti, quia quaedam remotiores sunt, quas tamen mens humana ut
proximas sistit, quaedam propinquiores, quod notum fieri possit, si modo una veritas exhibeatur, nempe quod Dominus regat universum, tam coelum et terram, et quod nihil mali alicui faciat: objectiones
contra haec sisti queunt myriadum myriades, quae a mente humana discuti nequeunt, sique mens objectionibus diu inhaeret, obscuratur, ambigit, tandem negat, quod a spiritibus saepius discere datum est,
nam nulla