Spiritual Experiences (Buss) n. 1962

Previous Number Next Number See English 

1962. De quodam spiritu, qui cupiebat venire in coelum

{1} Erat quidam spiritus hujus telluris, qui se applicuit lateri meo sinistro, et dicebat, quod averet venire in coelum, quaerebatque quomodo illuc venire posset, cui respondebam primum, num loquutus cum spiritibus {2} bonis, annon primum in eorum consortium venireeposset, postea potuisset admitti in coelum, sed respondebat, quod ii nollent eum {3} in societatem suam admittere; dixi, quod admittere in coelum, est Solius Domini; de eo spiritu mihi dicebatur ab aliis, quod tales sint aliqui, qui dum moriuntur, et in alteram vitam veniunt, nihil aliud cupiant, quam ut veniant in coelum, utcunque vixerint, seu utcunque aliquam fidem habeant, nec {a} cognitionem fidei, solum putantes, quia cupiunt coelum, quod admitterentur, putantes id esse unicum salutis, sed usque tales sunt quasi vesani, nam nihil aliud animo tenent, quam coelum, et gaudium coeleste, aliud non sciunt, et in vita ejus cupidine flagrarunt, non curantes num fidem habuerint vel non, sique admissi fuissent, praeter quod cum coelestibus in consortio nequaquam esse possent, etiam tunc nihil aliud cuperent quam gaudium, nec usquam contenti forent, quia nullo gaudio vero affici potuissent; ideo tales satis diu patiuntur, usque dum talis cupidinis obliviscanturrret cum obliti fuerint, tunc primum insinuatur iis, quid coelum, quod in complexu indefinita habet, tum quid gaudium coeleste, quod sit amor mutuus, et exinde gaudia. 1748, 15 Maj. @1 1961 apparet conformiter indicio auctoris post 1959 $ @2 ms. spiritus$ @3 ms. se$ @a intellexerim paulam...vel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church