1967. Veritates naturales seu ex corporeis, mundanis et naturalibus depromptae sunt vasa fictilia veritatum spiritualium
Loquutus sum cum spiritibus de veritatibus naturalibus, quod hodie parum solliciti de veritatibus, modo de experimentis, e quibus causas elicere nequeunt, ex plurimis causis, et quod veritates inde deductae ne quidem agnoscantur, quia absconditae ab iis qui sunt in extimis corporeis, et solum sensualibus, et quod iis hypotheses et falsitates potius arrideant.