Spiritual Experiences (Buss) n. 224

Previous Number Next Number See English 

224. Quod omne malum, etiam accidens ab inferno veniat

Ex dictis {1} jam constat, quod omnia mala, etiam accidentia, quae ignorant genii infernales, ex iis tamen erumpant, nam intimum et intimius Coelum, {2} sicut media seu mediationes, disponunt ac ministrant ea quae a Deo Messia praevidentur et providentur, [et] quia salutaria generi humano sic praevisa et provisa disponunt et ministrant, ea apud homines qui sibi fidunt, et amoribus sui mundique indulgent, illico vertuntur in mala, etiam accidentia; sic ut ne minimum quidem malum sit, quod homini accidit, quod non ab inferno erumpat, de quibus etiam cum geniis interioris coeli, aliquoties loquutus sum, et quandoque dicebant id non posse fieri, quia ignorarent, quandoque ita aperte faciebant, quae negare non potuerunt,sed aperte id dixerunt. 1747, die 27 Oct. st. v. @1 in ms. I[nde] in Ex dictis emendatum fuisse nobis apparet $ @2 in ms. quod in qui emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church