Spiritual Experiences (Buss) n. 226

Previous Number Next Number See English 

226. Colloquium cum spiritibus et angelis, de indefinito, philosophia, fallacia

Quum novi angeli advenissent, cum iis colloquium institutum est, et postquam iis ostensa sunt ea quae oculis objecta sunt, ut quae urbis essent, et plura, colloquium erat de diversitate sphaerarum, ac statuum {1} in coelis, quod indefinitae essent, quod etiam ostensum, tum quod omnes variationes status sint ab amoris varietate in objectis; de indefinito dein erat sermo, nempe l) Quod indefinita existere nequaquam possint nisi ab infinito. 2) Quod indefinita in se spectata sint imagines infiniti. 3) Quum dicerent, quod instruerentur in iis, quae prius nescierant, responsum iis est, quod non doceantur a me sed a semet ipsis, quod iis paradoxon erat, sed evolutum per id, quod homo scientifica philosophica a semet suaque mentis operatione hauriat, ac quum id didicit tradiditque in regulas, nesciat quod a semet, et in semet id sit, ac quidem indefinite perfectius {2}; et quia homo per angelos et spiritus regitur, ita habere debui ea per eos; inde nunc concludi potest, quam egena, et quam nihil sit philosophia, ex qua tamen praedicantur homines docti, quum unusquisque etiam puerulus multo doctior est ex se, seu in se. 4) Ita ostensum quod in plerisque similis fallacia sit. 1747, die 29 {3} Oct. st. v. @1 ms. statiuum ut videtur; J.F.I. Tafel stationum$ @2 h.e. perfectius [quam sicut id didicit tradiditque]$ @3 in ms. 22 vel 23 in 29 emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church