Spiritual Experiences (Buss) n. 229

Previous Number Next Number See English 

229. De timore spirituum, qui liberi adhuc sunt

Perplura forent dicenda de spiritibus, qui liberi adhuc sunt, et omnia mala ac falsa apud genus humanum producunt, ii apparent quandoque tanquam insani, nam absque ulla ratione agunt et loquuntur, quantum iis permittitur, sed cum proponeretur iis, quod usque homines fuerunt, et quod sic rationales esse potuissent, annon ii viderent, quod ferae sint, non homines, tunc, a Deo Messia iis data est copia semet intuendi, ac agnoscebant se feras quasi sylvestres, et pejores, sed usque mox redibant in suas insanias; usque dum iis remonstraretur quod nusquam possint quid efficere, et quod infelices prae caeteris forent, hoc cum iis ostenderetur modo spirituali, tunc talis timor eos occupavit, ut procumberent in genua; sed satis constat, quod, illico ac timor abest, redeant in suam naturam. 1747, die 28 {1} Oct. st. v. @1 in ms. 22 in 28 emendatum, forte pro 29$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church