231. Quod ex tristitiis et insaniis jucunditates intelligentiae in altera vita
Mirabile mihi visum in imaginatione, postquam eas licuit observare [230], nempe quod dolerem, tales dari in altera vita,
quas nullius usus fore arbitrabar, sed erat repraesentatio mirabilis per moram aliqualis temporis, quomodo insania varie permixta mentem usque leniter et dulce afficeret, quod ut perciperetur eo melius,
erat etiam intellectuale, seu quasi intellectualis oculus qui observabat, et autumabat id ut mere insanum, sed per mirabilem convolutionem ut ita dicam, repraesentabatur usque aliquid simile laciniae,
quod nempe in aliquid speciose pulchrum converti potuisset, sed oculus iste intellectualis impediebat, quin inde voluptate quadam afficerer {1}, de quo etiam conquestus, et erat quidem qui aspectabat
ea cum indignatione, quod tatibus quasi insaniis ita contextis quasi afficerer, et percipiebam, quod, si intellectuale id non affuisset, quod admodum affici potuerim {2}, et quidem nova jucunditate,
quam prius non ita expertus; cum itaque amplius intenderim, quid ex infelicibus istis animabus quasi insaniis fieret in altera vita, et cui usui essent sibi ac aliis, quia nihil usque a Deo Messia
permittitur, absque fine usus in Ipsius Regno,