Spiritual Experiences (Buss) n. 233

Previous Number Next Number See English 

233. De repraesentationibus

Apud quosdam solitum est, sistere repraesentationes, cumprimis rerum sanctarum, ac instituere quasdam palaestras de rebus sacris, ejuscemodi palaestrae non licitae sunt, quia idea earum post mortem manet, et a prophanis vertitur in repraesentationes prophanas, nam status indolis eorum regit repraesentationum materiam in singulis, quare cum indoles perversa est, sequitur quod reliqua quae continentur, seu particularia singula eo flectantur, ita induunt vultum tristem et prophanum: at vero, similes repraesentationes aliter vertuntur ab iis qui probae indolis, ac innocentes sunt, quod hac nocte in vigilia expertus, infantes enim una cum innocentiis, molliter repraesentabant Messiam in sepulchrum missum, sed nequaquam, quod sisterent Messiam, sed alium, adeo ut e longinquo potuisset sciri, quod significaretur Messias, tum etiam quod post resurrectionem ad vinctos in fovea descenderet, et captivos ibi solveret, et secum in coelum adduceret; quodque Divinae Ipsius Essentiae copularetur; sed, ut {1} dixi, tam molliter, et tam pie, ut ne minimum admitterentur ad cogitandum in Deum Messiam, nisi ita quasi e longinquo, ut nulli terrori esset, sicut fit in terris per palaestras. 1747, die {1} Nov. st. v. @1 inclarum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church