240. Quod Sirenes etiam dentur in ultimo coelo
Omnium pessimae sunt, quae Sirenes possunt vocari, nam simulant dolos sub velo innocentiae, tanto dolo, ut unusquisque caperetur, nisi detegeretur dolus a Deo Messia, talis erat ea, de qua, versa pagina 1747, 1 Nov. sub poena praestigiatricis 3. [232]; quicquid usquam in homine inveniri potest, quod producere possint, id producunt ad falsificationem veri, sic cavendum ne quicquam falsum intret, nisi discutiatur. @1 ms. praestiatricis$